- FOCARIS Lapis
- FOCARIS Lapisvox infimae Latinitatis, est πυρεῖον, πυρέκβολος λίθος, lapis igniarius, pyrites Plin. l. 36. c. 19. Pyritarum etiamnum aliqui genus unum saciunt, plurimum habens ignis, quos vivos appellamus, et ponderosissim sunt. Hi exploratoribus castrorum maxime necessarii, qui clavo vel altero lapide percussi, ignem edunt, quae exceptae sulpuratis aut fungis aridis vel foliis dicto celerius ignem praebent. Isid.pyrites vulgaris, quem vulgo socarem dici addit. Igniserum saxum Apuleio etc. Sed alium proprie esse πυρέκβολον λίθον, alium πυρίτην, Galenus monet, quum defit pyrites, πυρέκβολον substituendum praecipiens: ἀντὶ λίθου πυρίτου, λίθον πυρέκβολον. Pyrites namqueve est, qui vulgo marcasita dicitur, et venam aeris habet, aliquando etiam argenti, admixtam. At πυρέκβολος lapis igniser, vel igniarius, quo ad ferrum attrito vulgo utimur ad ignem excutiendum, e silicum est genere. Incertus Auctor de Lapidibus final. Lapis albus silicineus, si peralbus fuerit, Galliensis nuncupatur: si mixtam venam habuerit, ignifer nomen habet. Et notum illud,Et silicis venis abstrusum extunderet ignem etc.Vide Salmas. ad Solin. p. 717. et 1143. et infra ubi de re Igniaria. Item in vode Pyrites.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.